

Liber Job*
Caput 8: Versus 14
Non ei placebit vecordia.[Ibid.]Vecordia est magnam rem vili pretio vendere, id est, bona laboriosa agere pro favore: hac modo delectatur, sed in poena displicebit, et tunc sciet nihil fuisse omnia quae transierunt, unde:Et sicut tela aranearum fiducia ejus.Tela aranearum studiose texitur, flatu venti dissipatur: sic, quidquid hypocrita exsudat, favoris aura tollit.